- BIDENTAL
- BIDENTALRomanis dictus est locus fulmine tactus et bidentibus ovibus expiatus consecratusque. Glossae, Bidental, τόπος κεραυνοπλὴξ. Quem proin nec ingredi nec calcare fas erat. Horat. de Arte Poet. extr.----- ----- ----- utrumMinxerit in patrios cineres, an triste BidentalMoverit incestus. ---- ----Omnis nempe locu Fulmine ictus statim erat religiosus: at sacer fiebat, arâ ibidem exstructâ et sacrificiô ex bidentibus ovibus factô; quomodo sutmina condi dicebantur. Ut autem ingrestus arceretur, sepiebant locum murô. Unde Pollux, περιερχθέντα δὲ ενηλύσια ἀψαυςτα εἰν ἔιποις, h. e. murô consepta. Sic enim Graeci περιερχθέντα, quae Latini Bidentalia, dicebant. Hinc Bidental, Templum exponit Paulus: Bidental dicebant Templum quoddam, quod in eo bidentibus hostiis saerificaretur, ex Festo. Sed et Bidental, de homine, quem fulgut occiderat, usurpavit Persius. Sat. 2. v. 27.Triste iaces lucis, evitandumque bitendal.Imo et ipsum fulmen Columellae Bidental dicitur etc. Quam in rem vide plura, apud Salmas. ad Solin. p. 1136. et infra Fulguritum, it. Puteal.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.